HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT V: De interfectione Abner

#II Reg. III

Eo tempore factum est quod Abner intraret ad concubinam Saulis Respham, pulchram nimis. Ob hoc objurgatus est adversus eum Isboseth pro opprobrio domus suae, timens ne forte concubina usurparet sibi regnum. Et iratus Abner ait ad eum: Nunquid canis caput ego sum hodie adversus Judam propter te: Quasi dicat? Propter te Judas habet me quasi caput canis mortui. Vel ita: Propter te factus sum caput canum, id est princeps irrationabiliter latrantium contra christum Domini. Et misit Abner ad David nuntios dicentes: Cuius est terra? Quasi dicat: Nonne terra est in manu mea? Fac mecum amicitias, et reducam ad te universum Israel. Qui ait: Optime. Faciam tecum amicitias, sed non videbis me antequam reduxeris Michol. Sed et ad Isboseth mandavit David, ut remitteret ei uxorem suam Michol. Tulerunt ergo eam a viro suo Phaltiel , qui sequebatur eam plorans, usque Bahurin. Non enim cognoverat eam, eo quod illa diligens David semper tristis erat. Et locutus est Abner ad seniores Israel, et maxime ad Benjamin, ut transiret ad David, quem elegerat Dominus. Et ascendit Abner in Hebron ad David, et susceptus est ab eo magnifice, et ait: Surgam, ut congregem ad te omnem Isarel. Cumque abiisset in pace, ecce Joab, et pueri David redierunt caesis latronibus cum praeda magna nimis, et dictum est Joab de adventu Abner, et de pace cum rege. Qui cum tentasset mutare animum regis dicens: Juravit Abner, ut deciperet te. Et cum non acquievisset rex, misit nuntios post Abner, quasi rege revocante eum, et reduxit eum, et occurrens redeunti, seorsum adduxit eum, quasi secretius locuturus, et percussit eum in inguine, et mortuus est, quasi in ultionem fratris sui. Sed verius est, quia timebat, ne fieret secundus a rege. Quod cum audisset David ait Mundus sum ego, et regnum meum a sanguine Abner, et veniat super caput Joab. Non deficiat de domo Joab fluxum seminis fluens, et leprosus, et tenens fusum, id est effeminatus, et cadens gladio, et indigens pane. Secundum hoc vero videtur ei imprecari seminis fluxum, et lepram, et evirationem, et stragem in bello et mendicitatem. Quidam legunt pro uno leprosus et tenens fusum, id est breve ventilabrum ad depellendas muscas, quod fit de foliis palmarum, et involvitur inter digitos instar fusi. Scidit ergo David vestimenta sua, et flevit super Abner, et omnis populus, qui erat cum eo, et indixit omnibus jejunium, usque ad vesperam, et ait: Nescitis quomodo princeps maximus hodie cecidit in Israel. Ego autem sum delicatus rex. Quasi dicat: Cum sim novus rex maxime indigebam auxilio istius. Porro filii Sarviae mihi duri sunt.